sicuti mane transit pertransiit rex Israhel quia puer
Israhel et dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum
vocaverunt eos sic abierunt a facie eorum Baalim immolabant
et simulacris sacrificabant
et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis
meis et nescierunt quod curarem eos
in funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis et ero
eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum et declinavi ad
eum ut vesceretur
non revertetur in terram Aegypti et Assur ipse rex eius
quoniam noluerunt converti
coepit gladius in civitatibus eius et consumet electos eius
et comedet capita eorum
et populus meus pendebit ad reditum meum iugum autem
inponetur ei simul quod non auferetur
quomodo dabo te Ephraim protegam te Israhel quomodo dabo te
sicut Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum
pariter conturbata est paenitudo mea
non faciam furorem irae meae non convertar ut disperdam
Ephraim quoniam Deus ego et non homo in medio tui Sanctus et
non ingrediar civitatem
post Dominum ambulabunt quasi leo rugiet quia ipse rugiet
et formidabunt filii maris
et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de
terra Assyriorum et conlocabo eos in domibus suis dicit Dominus
circumdedit me in negatione Ephraim et in dolo domus
Israhel Iudas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis
fidelis